monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 2 > sectio 15 > csg75.695 > 21 > sectio > sectio 13 > sectio 1 > 5 > bnfGrec107.155 > sectio 20 > sectio 4 > sectio 20 > X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > 17 > sectio 19 > sectio 5 > 32 > 9 > sectio 11 > bnf10439.197 v > 28 > bnf9389.45 > sectio > csg75.270 > Lucas, 3 > XXXIIII. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg68.268 > sectio 16 > 30 > Deuteronomium, 21 > sectio 3 > 30
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXIX. Litterae Damasi et caeterorum ad Illyricum contra concilium in Nicaea Thraciae factum. <<<     >>> XXXI. Quae mala Macedonius in Constantinopolitana urbe commiserit, et quod posthaec offenderit imperatorem.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXX. Ex litteris Athanasii de Ariminensi concilio.

1 His itaque prolatis, quis recipiat eos qui Ariminense aut aliud concilium praeter Nicaenum nominare praesumunt? Aut quis non habeat eos odiosos qui respuunt quidem constituta Patrum, et ea quae nuper Arimino contentiose atque violenter composita sunt, praeponunt? Quis istis concordabit hominibus, neque propria recipientibus?
2 Nam in suis decem et amplius, sicuti praedixi, conciliis alio tempore aliud conscribentes, manifesti sunt, quia singula eorum accusare noscuntur. Et hoc patiuntur quod tunc Iudaei proditores perpessi sunt. Nam, sicut illi relinquentes solum Fontem aquae viventis, lacus sibimet foderunt, qui aquam continere non possunt [Ier. II, 13], quod scriptum est apud Ieremiam prophetam: sic et isti reluctantes universali concilio, foderunt sibi multa concilia, quae apud eos inania et virtutem non habere manifesta sunt.
3 Non igitur patiamur eos qui praeter Nicaenum Ariminense praesumunt, vel aliud nominare concilium; cum et ipsi qui Ariminense suscipiunt, ignorasse quae in eo gesta sunt noscantur; nam tacere potuerant. Nostis enim, charissimi, cognoscentes et vos a vestris, qui tunc interfuerunt Arimino, quoniam Ursacius et Valens, Eudoxius et Auxentius, simulque Demophilus condemnati sunt, volentes aliud quam quod statutum est Nicaeae conscribere: quando compulsi anathematizare Arianam haeresim respuerunt, cui potius patrocinari conati sunt.
4 Episcopi vero, vere integri Domini servi, recteque credentes, pene ducenti conscripserunt sufficere Nicaenam solummodo fidem, et nihil amplius nihilque minus praeter illam quaerere velle, seu sapere. Haec enim etiam Constantio significaverunt, qui iusserat celebrari concilium. [THEODORETUS, lib. II, cap. 23, p. 104.]
Cassiodorus HOME

bav823.185 bav824.137 bnf1603.90

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik